SCHLIKIUS Casparus

SCHLIKIUS Casparus
SCHLIKIUS Casparus
Sigismundi Imperatoris Cancellarius, Equestris Ordinis, Bohemus. Hic cum de nece Hussi in concilio Constantiensi deliberaretur, in illam non consensit, sed surgens e consessu egressus est A. C. 1415. post ad Comitatus honorem evectus. Ex eius posteris Ioachimus Andreas Comes, cum Vencesalo Barone de Budowa praecipuus, consensûs inter Fratres et reeliquos Euangelicos in regno miti, sub intitum huius saeculi, paratius fuit. Postea, Bohemia a Ferdinando subactâ, A. C. 1621. martyriô cum eodem coronatus, postquam ab Inquisitoribus innumeris quaestionibus fatigatus, disruptâ veste et pectore nudatô exclamâsset: Discerpite in mille frusta corpus hoc, et rimamini viscerum intima, nihil tamen reperietis, praeter quod in apolgia expressimus. Libertatis ac religinons amore gladium strinximus, etc. Vide Ioh. Amos Comenii Annal. Fr. MS. apud Laetum, Comp. Hist. Univ.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”